FRIGIDA Lavatio

FRIGIDA Lavatio
FRIGIDA Lavatio
sive λουτρὸν, locus erat Balneorum apud Vett. in quo frigidae aquae lavacra, et praesertim piscina, alias Baptisterium a Plin. iun. vocata, pro nationis usu ab Auctoribus citata, posita erant: tum ob eos, qui omni tempore illam prosequebantur, sive ob valetudinem, sive ob delitias: qualis Alexander Seu. quem rarissime in Calidariis, fere semper in piscinis lavisse, scribit Lamprid. tum ob aestatem, quâ similis lavatio grata est. De eius usu plura apud Oribas. Collect. l 10. Idem, quem modo laudavimus, Lamprid. Heliogabalum numquam in piscinis se lavari passum esse, nisi illae oroco aliisve pretiosis unguentis fuissent infectae, memorat. Ab ea aberat Frigidarium, locus alter eorum in gratiam fabricatus, qui statim, post egressum Tepidarii aut Calidarii, frigido aere frui avebant: nequeve enim aquae ibi vasa reperiebantur (quemadmodum in Frigida Lavatione) ut eo plures aestate ibi convenite possent. Quamvis et in hac parte fieri potest, ut loturi quoqueve exuerentur, tum quia Apodyterium communis pro exercitatoribus spoliandis locus non parum inde distabat, adeo ut denudatis ibi per Ephebeum, Frigidam Lavationem et reliqua loca transire necesse esset; tum, quia probabile est, in Ephebeo homines saepius convenire consuevisse, a quibus loturos haud quaquam nudos conspici honestum erat. Ad quae evitanda in Frigidario se exuere potuêrunt, eo magis, quod Varro et Plin. testantur, tam in urbibus, quam ruri Apodyterium quoqueve balnei partem fuisse. Referri eodem potest Cic. illud, Α᾿ποδυτηρίῳ nihil alsius, sed de hoc vide plura supra. Etiam sudores in Frigidario detergi consuevisse, discimus ex Galeno Methodi l. 10. Erat autem Frigidario adnexum Tepidarium, uti docet Hieron. Mercurial. de Arte Gymn. l. 1. c. 10. In Palaestris vero Frigidarium prope Elaeothesium fuit, ab eoqueve iret in propnigeum, in versura porticus: proximaeque introrsus, e regione Frigidarii concamerata sudatio longitudine maiori quam latitudine etc. Idem c. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BALNEUM — I. BALNEUM Ordo militaris in Anglia a Richardo II institutus, qui illorum 4. esse voluit. Henricus IV. autem ad 46. numerum extendit. Illorum insigne tres coronae auteae, in campo caeruleo, cum lemmate, Tres in uno. Quôtres virtutes Theolog.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Гимнастика — приемы и способы систематич. движений тела или отдельных его частей с целью укрепления или развития ловкости всего организма или особенного развития некот. мышечных групп. В Греции, родоначальнице истинной Г., приступавшие к телесным упражнениям… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • PERISTYLIA — in Palaestris olim partim quadrata erant, partim oblonga, et quidem sic exstructa, uti duorum stadiorum haberent ambulationis circuitionem, quod δίαυλον Graecis: ex quibus tres simplices porticus disponebantur, quartaque, quae ad Meridianas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EPHEBAEUM mel. EPHEBEUM vel EPHEBIUM — EPHEBAEUM, mel. EPHEBEUM vel EPHEBIUM secunda pars Gymnasiorum apud Vett. ubi illi convenire, atque de praemiis et exercendi genere pactiones facere solebant, qui simul exerceri volebant atque certare: quamquam Philander in ea fuit sententia,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LAVANDI Ritus — Gentibus frequens, in utroque sexu et aetate quacumque. Frigidâ Heroes delectati, unde Herculea lavatio in Prov. ubiit, et in thermas graviter in vehitur Athen. Vide Eust. in Hom. Il. χ et Odyss. δ. Placuêre ramen et hae fortibus Romanis, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”